Saturday 11 October 2014

The Holy Face of Jesus

Pope Benedict on pilgrimage to the Shrine at Manopello.
 

I had a request via a post from some time ago for the text of the Mass for the Holy Face of Jesus, so I publish it below.  It comes form the Shrine of the Holy Face of Manoppello.  The Votive Mass of the Holy Face as it was celebrated at the Shrine in Manoppello prior to Vatican II. The "feast day" is the Tuesday before Ash Wednesday, ie Shrove Tuesday.
 
It struck me that the Church on earth represents the Face of Jesus to the world and by extension, each one of us who make up the Church.  Following that thought, it also struck me that we do not always present that face very well.  "Thy face was beautiful before..." as we say in the Stations of the Cross.
 
 
 


SANCTUARIUM “SACRI VULTUS” APUD MANUPPELLUM MISSA VOTIVA IN HONOREM “SACRI VULTUS”   (COLOR RUBEUS)

Antiphona ad lntroitum Philipp. 2, 8-9 

Humiliavit semetipsum Dominus Jesus Christus usque ad mortem,

mortem autem crucis:
propter quod et Deus exaltavit illum, ed donavit illi nomen,
quod est super omne nomen.
Misericordias Domini in aeternum cantabo:

in generationem et generationem.  Gloria Patri...

Oratio

Domine Jesu Christe,

cuius sacratissimus Vultus in passione absconditus sicut sol in sua virtute relucet;
concede propitius;
ut tuis passionibus communicantes in terris,
in revelatione gloriae tuae gaudere valeamus in coelis.
Qui vivis et regnas... 


Lectio Zachariae Prophetae
Zach. 12, 10-11; 13, 6-7

Haec dicit Dominus: Effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et precum: et aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte unigeniti. In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, et dicetur:
Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicit: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum: percutite pastorem et dispergentur oves: ait Dominus omnipotens.


Graduale Ps. 68, 21-22. 

Improperium expectavit cor meum et miseriam :
et sustinui, qui simul mecum contristaretur,
et non fuit: consolantem me quaesivi et non inveni.
‘Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

Tractus. Is. 53, 4-5. 

Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit.

Et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. 
Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras,
attritus est propter scelera nostra.
Disciplina pacis nostrae super eum: et livore eius sanati sumus. 

In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecostes, omisso Tractus post Graduale dicitur:

Alleluia, Alleluia.  Ave, Rex noster: tu solus nostros es miseratus errores: Patri obediens, ductus es ad crucifìgendum, ut agnus mansuetus ad occisionem. Alleluia.

Tempore autem paschali omittitur Graduale, et eius loco dicitur:

Alleluia, Alleluia.  Ave, Rex noster: tu solus nostros es miseratus errores: Patri obediens, ductus es ad crucifigendum, ut agnus mansuetus ad occisionem. Alleluia.  Tibi gloria, hosanna: tibi triumphus et victoria: tibi summae laudis et honoris corona. Alleluia.



† Sequentia sancti Evangelii secundum Joannem.
Joann. 19, 28-35
In illo tempore: Sciens Jesus, quia omnia consummata sunt, ut consummaretur scriptura, dixit: Sitio. Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. Judaei ergo (quoniam parasceve erat), ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius.


Offertorium. 

Insurrexerunt in me viri iniqui: absque misericordia quaesierunt me interficere:
et non pepercerunt in faciem meam spuere: lanceis suis vulneraverunt me,
et concussa sunt omnia ossa mea.


Secreta 

Protector noster, aspice, Deus, et respice in Faciem Christi tui;
qui tibi semetipsum pro nobis hostiam obtulit, et praesta:
ut eamdem immaculatam hostiam offerentes,
ipsi quoque in holocaustum tibi acceptum transeamus.
Per eumdem Dominum... 

Praefatio de Cruce. 

Antiphona ad Communionem 

Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea.



Postcommunio 

Faciem tuam, quaesumus, Domine, super nos benignus illumina,
ut tuas justificationes edocti,
per haec sacrosancta mysteria blandientem mundum eludere
et persequentem superare possimus.
Qui vivis et regnas...



 


No comments: